is eam huc Cyrenas leno advexit virginem.adulescens quidam civis huius Atticuseam vídit ire e ludo fidicinio domum,amare occepit: ad lenonem devenit,minis triginta sibi puellam destinatdatque arrabonem et iure iurando alligat.is leno, ut se aequom est, flocci non fecit fidemneque quod iuratus adulescenti dixerat.eí erat hospes par sui, Siculus senexscelestus, Agrigentinus, urbis proditor;is illius laudare infit formam virginiset aliarum itidem quae eius erant mulierculae.infit lenoni suadere, ut secum simuleat in Siciliam: ibi esse homines voluptáriosdicit, potesse íbi eum fieri divitem.ibi esse quaestum maximum meretricibus.persuadet. navis clanculum conducitur,quidquid erat noctu in navem comportat domoleno; adulescenti qui puellam ab eo emeratait sése Veneri velle votum solvere(id hic est Veneris fanum) et eo ad prandiumvocavit adulescentem huc. ipse hinc ilicoconscendit navem, ávehit meretriculas.adulescenti alii narrant ut res gesta sit,lenonem abiisse. ad portum ádulescens venit:illorum navis longe in altum abscesserat.ego quoniam video virginem asportarier,tetuli éi auxilium et lenoni exitium simul:increpui hibernum et fluctus movi maritimos.nam Arcturus signum sum omniúm acerrimum:vehemens sum exoriens, cum occido vehementior.nunc ambo in saxo, leno átque hospes, simulsedent eiecti: navis confracta est eis.illa autem virgo atque altera itidem ancillulade navi timidae desuluerunt in scapham.nunc eas ab saxo fluctus ad terram feruntad villam illius, exul ubi habitat senex,cuius déturbavit ventus tectum et tegulas;et servos illic est éius, qui egreditur foras.adulescens huc iam adveniet, quem videbitis,