Qui gentes omnes mariaque et terras movet,eius sum civis civitate caelitum.ita sum, ut videtis, splendens stella candida,signum quod semper tempore exoritur suohic atque in caelo: nomen Arcturo est mihi.noctu sum in caelo clarus atque inter deos,inter mortalis ambuló interdius.at alia signa de caelo ad terram accidunt.qui est imperator divom atque hominum Iuppiter,is nos per gentis alium ália disparat,qui facta hominum, mores, pietatem et fidemnoscamus, ut quemque adiuvet opulentia.qui falsas litis falsis testimoniispetunt quique in iure abiurant pecuniam,eorúm referimus nomina exscripta ad Iovem;cotidie ille scit quis hic quaerat malum:qui hic litem apisci postulant peiuriomali, res falsas qui impetrant apud iudicem,iterum ille eam rem iudicatam iudicat;maiore multa multat quam litem auferunt.bonos in aliis tabulis exscriptos habet.atque hoc scelesti in animum inducunt suom,Iovem sé placare posse donis, hostiis:et operam et sumptum perdunt; id eo fit quianihil éi acceptumst a periuris supplici;facilius si qui pius est a dis supplicans,quam qui scelestust, inveniet veniam sibi.idcirco moneo vos ego haec, qui estis boniquique aetatem agitis cum pietate et cum fide:retinete porro, post factum ut laetemini.nunc, huc qua causa veni, argumentum eloquar.primumdum huic esse nomen urbi DiphilusCyrenas voluit. illic habitat Daemonesin agro atque villa proxima propter mare,senex, qui húc Athenis exul venit, hau malus;neque is adeo propter malitiam patria caret,sed dum alios servat se impedivit interim,rem bene paratam comitate perdidit.huíc filiola virgo periit parvola.eam dé praedone vir mercatur pessumus,