Iam te ratu's ratus esnactum hominem quem defraudares? dandum huc argentum est probum:id ego continuo huic dabo adeo, mé ut hic emittat manu.Quando ergo erga te benignus ego fui atque opera meahaec tibi sunt servata—Immo hercle mea, ne tu dicas tua.(Si sapies, tacebis) tum te mihi benigne itidem addecetbene merenti bene referre gratiam.Nempe pró meoiure oras?Mirum quin tuom ius meo periclo aps te expetam.Salvos sum, leno labascit, libertas portenditur.Vidulum istunc ille invenit, illud mancipium meum est;ego tibi hunc porro servavi cum magna pecunia.Gratiam habeo, et de talento nulla causa est quin feras,quod isti sum iuratus.Heus tu, mihi dato ergo, si sapis.Tacen an non?Tu meam rem simulas agere, tibi mu .non hercle istoc me intervortes, si aliam praedam perdidi.Vapulabis, verbum si addis istúc unum.Vel hercle énica,non tacebo umquam alio pacto, nisi talento comprimor.Tibi operam hic quidem dát. tace.Concede hoc tu, leno.Licet.Palam age, nolo ego murmurillum neque susurrum fieri.Dic mihi, quanti íllam emisti tuam alteram mulierculam,Ampeliscam?Mille nummum denumeravi.Vin tibicondicionem luculentam ferre me?Sane volo.Dividuom talentum faciam.Bene facis.Pro illa altera,libera ut sit, dimidium tibi sume, dimidium huc cedo.Maxime.Pro illo dimidio égo Gripum emittam manu,quem propter tu vidulum et ego gnatam inveni.