Tua quae fuit Palaestra, ea filia inventast mea.Bene mehercle factum est. cum istaec res tibi ex sententiapulchre evenit, gaudeo.Istuc facile non credo tibi.Immo hercle, ut scias gaudere me, mihi triobolumob eam ne duis, condono te.Benigne edepol facis.Immo tu quidem hercle vero.Heus tu, iám habes vidulum.Habeo.Propera.Quid properabo?Reddere argentum mihi.Neque edepol tibi do, neque quicquam debeo.Quae haec factio est?non debes?Non hercle vero.Non tu iuratus mihi es?Iuratus sum, et nunc iurabo, si quid vóluptati est mihi:ius iurandum rei servandae, non perdendae conditum est.Cedo sis mihi talentum magnum argenti, periurissime.Gripe, quod tu istum talentum poscis?Iuratust mihidare.Libet iurare. tun meo póntifex peiurio es?Qua pro re argentum promisit hic tibi?Si vidulumhunc redegissem in potestatem eius, iuratust daremihi talentum magnum argenti.Cedo quicum habeam iudicem,ni dolo malo instipulatus sis nive etiamdum haud siemquinque et viginti annos natus.Habe cum hóc.Aliost opus.Iám ab isto auferre haud potis sim, si istunc condemnavero.promisistin huic argentum?Fateor.Quod servo meopromisisti, meum esse oportet, ne tu, leno, postuleste hic fide lenonia uti: non potes.