Per Venerem hanc iurandum est tibi.Quid iurem?Quod iubebo.Praei vérbis quidvis. íd quod domi est, numquam ulli supplicabo.Tene aram hanc.Teneo.Deiera te mi argentum daturumeodém die, tui viduli ubi sis potitus.Fiat.Venus Cýrenensis, testem te testor mihi,si vidulum illum, quém ego in navi perdidi,cum auro atque argento salvom investigaveroisque in potestatem meam pervenerit,tum ego húic Gripo, ínquito, et me tangito—Tum ego húic Gripo (dico, Venus, ut tu audias)talentum argenti magnum continuo dabo.Si quid fraudassis, dic ut te in quaestu tuoVenus eradicet, caput atque aetatem tuam.tecum hoc habeto tamen, ubi iuraveris.Illaec advorsum si quid peccasso, Venus,veneror te ut omnes miseri lenones sient.Tamen fíet, etsi tu fidem servaveris.tu hic opperire, iam ego faxo exibit senex;eum tú continuo vidulum reposcito.—Si maxime mi illum reddiderit vidulum,non ego illi hodie debeo triobolum.meus arbitratust, lingua quod iuret mea.sed conticiscam: eccum exit et ducit senem.Séquere hac.Vbi istic lenost?Heus tu. ém tibi, hic habet vidulum.Habeo et fateor esse apud me, et, si tuos est, habeas tibi.omnia, ut quídquid infuit, ita salva sistentur tibi.tene, si tuost.O di immortales, meus est. salve, vidule.Tuosne est?Rogitas? si quidem hercle Iovis fuit, meus est tamen.Omnia insunt salva; una istinc cistella excepta est modocum crepundiis, quibuscum hódie filiam inveni meam.Quam?