Quid refert, qui periit tamen? sine hoc, áliud fabulemur.Quid si ego sciam qui invenerit? volo ex te scire signa.Nummi octingenti aúrei in marsuppio infuerunt,praeterea centum minaria Philippa ín pasceolo sorsus.Magna hercle praedast, largiter mercedis indipiscar;di homines respiciunt: bené ego hinc praedatus ibo.profecto húius est vidulus. perge alia tu expedire.Talentum argenti commodum magnum inerat in crumina,praeterea sinus, cantharus, epichysis, gaulus, cyathus.Papae, divitias tu quidém habuisti luculentas.Miserum istuc verbum et pessimum est, habuisse, et nihil habere.Quid dare velis, qui istaec tibi investiget indicetque?eloquere propere celeriter.Nummos trecentos.Tricas.Quadringéntos.Tramas putidas.Quingentos.Cassam glandem.Sescentos.Curculiunculos minutos fabulare.Dabo séptingentos.Os calet tibi, nunc id frigefactas.Millé dabo nummum.Somnias.Nihil addo.Abi igitur.Audi:si hercle abiero hinc, hic non ero. vin centum et mille?Dormis.Eloquere quantum postules.Quo nihil invitus addas:talentum magnum. non potest triobolum hinc abesse.proin tú vel aias vel neges.Quid istíc? necessum est, video:dabitur talentum.Accede dum huc: Venus haec volo adroget te.Quod tibi libet id mi impera.Tange aram hanc Veneris.Tango.