Quis me ést mortalis miserior qui vivat alter hodie,quem ad recuperatores modo damnavit Plesidippus?abiudicata a me modo est Palaestra. perditus sum.nam lenones ex Gaudio credo esse procreatos,ita omnés mortales, si quid est mali lenoni, gaudent.nunc alteram illam quae mea est visam huc in Veneris fanum,saltem ut eam abducam, de bonis quod restat reliquiarum.Numquam edepol hodie ad vesperum Gripum inspicietis vivom,nisi vidulus mihi redditur.Perii, cum mentionemfieri audio usquam viduli quasi palo pectus tundat.Istic scelestus liber est: ego qui in mari prehendireti atque excepi vidulum, ei dáre negatis quicquam.Pro di immortales, suo mihi hic sermone arrexit aures.Cubitum hercle longis litteris signabo iam usquequaque,si quis perdiderit vidulum cum auro atque argento multo,ad Gripum ut veniat. non feretis istum, ut postulatis.Meum hercle illic homo vidulum scit quí habet, ut ego opinor.adeundus mihi illic est homo. di, quaeso, subvenite.Quid me intro revocas? hoc volo hic ante ostium extergere.nam hoc quidem pol e robigine, non est e ferro factum,ita quanto magis extergeo, rutilum atque tenuius fit.† nam quidem hoc venenatumst verum: ita in manibus consenescit.Adulescens, salve.Di te ament cum inraso capite.Quid fit?Verum extergetur.Vt vales?Quid tu? num medicus, quaeso, es?Immo edepol una littera plus sum quam medicus.Tum tumendicus es?Tetigisti acu.Videtur digna forma.sed quid tibi est?Hac proxima nocte in marí elavi.confracta est navis, perdidi quidquid erat miser ibi omne.Quid perdidisti?Vidulum cum auro atque argento multo.Ecquid meministi, in vidulo qui periit quid ibi infuerit?