atque edepol in eas plerumque esca imponitur:quam si quis avidus poscit escam avariter,decipitur in trasenna avaritia sua.ille quí consulte, docte atque astute cavet,diutine uti bene licet partum bene.mihi istaéc videtur praeda praedatum irier,ut cum maiore dote abeat quam advenerit.egone ut quod ad me allatum esse alienum sciam,celem? minime istuc faciet noster Daemones.semper cavere hoc sapientis aequissimumst,ne conscii sint ipsi malefici suis.ego mihi cum † lusi nil moror ullum lucrum.Spectavi ego pridem comicos ad istúnc modumsapienter dicta dicere atque eis plaudier,cum illos sapientis mores monstrabant poplo:sed cum inde suam quisque ibant divorsi domum,nullus erat illo pacto ut illi iusserant.Abi intro, ne molestu's molestus es , linguae tempera.ego tibi daturus nil sum, ne tu frustra sis.At ego deos quaeso, ut quidquid ín illo vidulost,si aurum si argentum est, omne id ut fiat cinis.—Illuc est quod nos nequam servis utimur.nam illic cum † servo si quo congressus foret,et ipsum sese et illum furti adstringeret;dum praedam habere se censeret, interimpraeda ipsus esset, praeda praedam duceret.nunc hinc intro ibo et sacrificabo, postibiiubebo nobis cenam continuo coqui.—Íterum mihi istaec omnia itera, mi anime, mi Trachalio,mi liberte, mi patrone potius, immo mi pater.repperit patrem Palaestra suom atque matrem?Repperit.Et popularis est?Opino.Et mihi nuptura est?Suspicor.Censen hodie despondebit eam mihi, quaéso?Censeo.Quid? patri etiam gratulabor cum illam invenit?Censeo.