Dicito daturum meam illi filiam uxorem.Licet.Et patrem eius me novisse et mi esse cognatum.Licet.Sed propera.Licet.Iam hic fac sit, cena ut curetur.Licet.Omnian licet?Licet. sed scin quid est quod te volo?quod promisisti ut memineris, hodie ut liber sim.Licet.Fac ut exores Plesidippum, ut me manu emittat.Licet.Et tua filiá facito oret: facile exorabit.Licet.Atque ut mi Ampelisca nubat, ubi ego sim liber.Licet.Atque ut gratum mi beneficium factis experiar.Licet.Omnian licet?Licet: tibi rursum refero gratiam.sed propera ire in urbem actutum et recipe te huc rursum.Licet.iam hic ero. tu interibi adorna ceterum quod opust.—Licet.Hercules istum infelicet cum sua licentia;ita meas replevit auris, quidquid memorabam, licet.Quam mox licet te compellare, Daemones?Quid est negoti, Gripe?De illo vidulo:si sapias, sapias; habeas quod di dant boni.Aequom videtur tibi, ut ego, alienum quod est,meum esse dicam?Quodne ego inveni in mari?Tanto illi melius optigit qui perdidit;tuom esse nihilo magis oportet vidulum.Isto tu pauper es, quom nimis sancte pius.O Gripe, Gripe, in aetate hominum plurimaefiunt trasennae, ubi decipiuntur dolis.