Cape dum, hunc si potes fer intro vidulum, age, Trachalio.Ecce Gripi scelera. cum istaec res male evenit tibi,Gripe, gratulor.Age eamus, mea gnata, ad matrem tuam,quae ex te poterit argumentis hanc rem magis exquirere,quae te magis tractavit magisque signa pernovit tua.—Eamus intro ómnes, quando óperam promiscam damus.—Sequere me, Ampelisca.—Cum te di amant, voluptati est mihi.—Sumne ego sceléstus, qui illunc hodie excepi vidulum?aut cum excepi, qui non alicubi in solo abstrusi loco?credebam edepol turbulentam praedam eventuram mihi,quia illa mihi tam turbulenta tempestate evenerat.credo edepol ego illic inesse argenti et auri largiter.quid meliust, quam ut hinc intro abeam et me suspendam clanculum,saltem tantisper dum abscedat haec a me aegrimonia?—Pro di immortales, quis me est fortunatior,qui ex improviso filiam inveni meam?satin si cui homini dei esse bene factum volunt,aliquo illud pacto optingit optatum piis?ego hodie neque speravi neque illud credidi:is improviso filiam inveni tamen;et eam de genere summo adulescenti daboingenuo, Atheniensi et cognato meo.ego eum adeo arcessi huc ad me quam primum volo,iussique exire huc servom éius, ut ad forumiret; nondum egressum esse eum, id miror tamen.accedam, opinor, ad fores. quid conspicor?uxor complexa collo retinet filiam.nimis paéne inepta atque odiosa eius amatiost.Aliquando osculando meliust, uxor, pausam fieri;atque adorna, ut rem divinam faciam, cum intro advenero,Laribus familiaribus, cum auxerunt nostram familiam.sunt domi agni et porci sacres. sed quid istúm remoramini,mulieres, Trachalionem? atque optime eccum exit foras.Vbi ubi erit, iam investigabo et mecum ad te adducam simulPlesidippum.Eloquere ut haec res optigit de filia;eum roga, ut relinquat alias res et huc veniat.Licet.