Nunc demum istuc dicis, quoniam ius meum esse intellegis:dudum dimidiam petebas partem.Immo etiam nunc peto.Vidi petere miluom, etiam cum nihil auferret tamen.Non ego te comprimere possum sine malo?Si istic tacet,ego tacebo; si iste loquitur, sine me pro parte loqui.Cedo modó mihi vidulum istum, Gripe.Concedam tibi,ac, si istorum nil sit, ut mihi reddas.Reddetur.Tene.Audi nunciam, Palaestra atque Ampelisca, hoc quod loquor.estne hic vidulus úbi cistellam tuam inesse aiebas?Is est.Perii hercle ego miser, uti, prius quam plane aspexit, ilicoeum esse dixit.Faciam ego hanc rem ex procliva planam tibi.cistellam isti inesse oportet caudeam ín isto vidulo.ibi ego dicam quidquid inerit nominatim: tu mihinullum ostenderis; si falsa dicam, frustra dixero,vos tamen istaec, quidquid istic inerit, vobis habebitis;sed si erunt véra, tum opsecro te, ut mea mi reddantur.Placet.ius merum oras meo quidem animo.Át meo hercle iniuriam.quid si ista aut superstitiosa aut hariolast atque omnia,quidquid insit, vera dicet? anne habebit hariola?Non feret, nisi vera dicet: nequiquam hariolabitur.solve vidulum ergo, ut quid sit verum quam primum sciam.Hoc habet, solutust.Aperi. video cistellam. haecinest?Istaec est. o mei parentes, hic vos conclusos gero,huc opesque spesque vestrum cognoscendum condidi.Tum tibi hercle deos iratos esse oportet, quisquis es,quae parentis tám in angustum tuos locum compegeris.Gripe, accede huc; tua res agitur. tu, puella, istinc proculdicito quid insit et qua facie, memorato omnia.si hercle tantillum peccassis, quod posterius postuleste ad verum convorti, nugas, mulier, magnas egeris.