Si quidemsis pudicus, hinc facessas.Gripe, animum advorte ac tace.Vtin istic prius dicat?Audi. loquere tu.Alienon priusquam tuo dábis orationem?Vt nequitur comprimi.ita ut occepi dicere, illum quem dudum e fano foraslenonem extrusisti, hic eius vidulum eccillum tenet.Non habeo.Negas quod oculis video?At ne videas velim.habeo, non habeo: quid tu me curas quid rerum geram?Quo modó habeas, id refert, iurene anne iniuria.Ni istum cepi, nulla causa est quin me condones cruci;si in mari reti prehendi, qui tuom pótiust quam meum?Verba dat. hoc modo res gesta est ut ego dico.Quid tu ais?Quod primarius vir dicat: comprime hunc sis, si tuost.Quid? tu idem mihi vis fieri quod erus consuevit tibi?si ille te comprimere solitust, hic noster nos non solet.Verbo illo modo ille vicit. quid nunc tu vis? dic mihi.Equidem ego neque partem posco mi istinc de istoc viduloneque meum esse hodie umquam dixi; séd isti inest cistellulahuius mulieris, quam dudum dixi fuisse liberam.Nempe tu hanc dícis quam esse aiebas dudum popularem meam?Admodum; et ea quae olim parva gestavit crepundiaistic ín ista cistula insunt, quae isti inest in vidulo.hoc neque isti usust, et illi miserae suppetias feret,si id dederit, qui suos parentis quaerat.Faciam ut det. tace.Nil hercle ego sum isti daturus.Nil peto nisi cistulamet crepundia.Quid si ea sunt aurea?Quid istuc tua?aurum auro expendetur, argentum argento exaequabitur.Fac sis aurum ut videam, post ego faciam ut videas cistulam.Cave malo ac tace tú. tu perge ut occepisti dicere.