Immo hercle haud est, siquidem quod vas excepisti.Philosophe.Sed tu enumquam piscatorem vidisti, venefice,vidulum piscem cepisse aut protulisse ullum in forum?non enim tu híc quidem occupabis omnis quaestus quos voles:et vitorem et piscatorem te esse, impure, postulas.vel te mihi monstrare oportet piscis qui sit vidulus,vel quod in mari non natum est neque habet squamas ne feras.Quid, tu numquam audisti esse antehac vidulum piscem?Scelus,nullus est.Immo est profecto; ego, qui sum piscator, scio;verum raro capitur, nullus minus saepe ad terram venit.Nil agis, dare verba speras mihi te posse, furcifer.Quo colore est, hoc colore capiuntur pauxilluli;sunt alii puniceo corio, magni item; atque atri.Scio.tu hercle, opino, in vidulum te bis convertes, nisi caves:fiet tibi puniceum corium, postea atrum denuo.Quod scelus hodie hoc inveni.Verba facimus, it dies.vide sis, cuius arbitratu nos vis facere.Viduliarbitratu. ita enim vero.Stultus es.Salve, Thales.Tu istunc hodie non feres, nisi das sequestrum aut arbitrum,quoius haec res arbitratu fiat.Quaeso, sanus es?Elleborosus sum.At ego cerritus, hunc non amittam tamen.Verbum etiam adde unum, iam in cerebro colaphos apstrudam tuo;iam ego te hic, itidem quasi peniculus novos exurgeri solet,ni hunc amittis, exurgebo quidquid umoris tibist.Tange: adfligam ad terram te itidem ut piscem soleo polypum.vis pugnare?Quid opust? quin tu potius praedam divide.Hinc tu nisi malum frunisci nil potes, ne postules.abeo ego hinc.At ego hinc offlectam navem, ne quo abeas. mane.