“ego istúc furtum scio cuí factum est;nunc míhi si vis dare dímidium, indícium domino nón faciam.”is míhi nihil etiam réspondit. quid inde aéquom est dari mihi? dímidiumvolo ut dícas.Immo hercle étiam amplius, nam nísi dat, domino dícundumcenseó.Tuo consilió faciam. nunc ádvorte animum; námque hoc omneattinét ad te.Quid fáctumst?Vídulum istum cúiust novi ego hóminem iam pridem.Quid est?Et quo pacto periit.At ego quo pacto inventust scioet qui invenit hominem novi et dominus qui nunc est scio.nihilo pol pluris tua hoc quam quanti illud refert mea:ego illum novi cuius nunc est, tu illum cuius antehac fuit.hunc homo feret a me nemo, ne tu te speres potis.Non ferat si dominus veniat?Dominus huic, ne frustra sis,nisi ego nemo natust, hunc qui cepi in venatu meo.Itane vero?Ecquem esse dices in mari piscem meum?quos cum capio, siquidem cepi, mei sunt; habeo pro meis,nec manu adseruntur neque illinc partem quisquam postulat.in foro palam omnes vendo pro meis venalibus.mare quidem commune certost omnibus.Adsentio:qui minus hunc communem quaeso mi esse oportet vidulum?in mari inventust communi.Esne impudenter impudens?nam si istuc ius sit quod memoras, piscatores perierint.quippe quom extemplo in macellum pisces prolati sient,nemo emat, suam quisque partem piscium poscant sibi,dicant, in mari communi captos.Quid ais, impudens?ausu's ausus es etiam comparare vidulum cum piscibus?eadem tandem res videtur?In manu non est mea:ubi demisi rete atque hamum, quidquid haesit extraho.meum quod rete atque hami nancti sunt, meum potissimumst.