Quamquam istuc esse ius meum certo scio,fiat istuc potius, quam nunc pugnem tecum.Nunc places.Quamquam ad ignotum arbitrum me appellis, si adhibebit fidem,etsist ignotus, notus: si non, notus ignotissimust.Serio edepol, quamquam vobis volo quae voltis, mulieres,metuo, propter vos ne uxor mea med extrudat aedibus,quae me paelices adduxe dicet ante oculos suos.vos confugite in aram potius quám ego.Miserae periimus.Ego vos salvas sistam, ne timete. sed quid vos forasprosequimini? quoniam ego adsum, faciet nemo iniuriam;ite, inquam, domum ambo nunciam ex praesidio praesides.O ere, salve.Salve, Gripe. quid fit?Túosne hic servos est?Haud pudet.Níl ago tecum.Ergo ábi hinc sis.Quaeso responde, senex:tuos hic servost?Meus est.Em istuc optime, quando tuost.iterum te saluto.Et ego te. tune es qui haud multo priusabiisti hinc erum accersitum?Ego is sum.Quid nunc vis tibi?Nempe hic tuos est?Meus est.Istuc optime, quando tuost.Quid negotist?Vir scelestus íllic est.Quíd fecit tibivir scelestus?Homini ego isti talos subfringi volo.Quid est? qua de re litigatis nunc inter vos?Eloquar.Immo ego eloquar.Ego, opinor, rem facesso.