Si tu proreta isti navi es, ego gubernator ero.mitte rudentem, sceleste.Mittam: omitte vidulum.Numquam hercle hinc hodie ramenta fies fortunatior.Non probare pernegando mihi potes, nisi pars daturaut ad arbitrum reditur aut sequestro ponitur.Quemne ego excepi in mari—At ego ínspectavi e litore.Mea opera, labore et rete et horia?Numqui minus,si veniat nunc dominus cuiust, ego qui inspectavi proculte hunc habere, fur sum quam tu?Nihilo.Mane, mastigia:quo argumento socius non sum, et fur sum? fac dum ex te sciam.Nescio, neque ego istas vestras leges urbanas scio,nisi quia hunc meum esse dico.Ét ego item esse aio meum.Mane, iam repperi quo pacto nec fur nec socius sies.Quo pacto?Sine me hinc abire, tú abi tacitus tuam viam;nec tu me cuiquam indicassis neque ego tibi quicquam dabo;tu taceto, ego mussitabo: hoc optimum atque aequissimum est.Ecquid condicionis audes ferre?Iam dudum fero:ut abeas, rudentem amittas, mihi molestus ne sies.Mane, dum refero condicionem.Te, opsecro hercle, aufer modo.Ecquem in his locis novisti?Oportet vicinos meos.Vbi tu hic habitas?Porro illic longe usque in campis ultimis.Vin qui in hac villa habitat, eius arbitratu fieri?Paulisper remitte restem, dum concedo et consulo.Fiat.Euge, salva res est, praeda haec perpetua est mea;ad meum erum arbitrum vocat me hic intra praesepis meas:numquam hercle hodie abiudicabit ab suo triobolum.ne iste haud scit quam condicionem tetulerit. íbo ad arbitrum.Quid igitur?