iam ubi líber ero, igitúr demum instrúam agrum atque aedis, máncipia,navíbus magnis mercáturam faciam, ápud reges rex pérhibebor.post ánimi causa míhi navem faciam átque imitabor Strátonicum,oppída circumvectábor.ubi nóbilitas mea erít clara,oppídum magnum commúnibo, ei ego úrbi Gripo indám nomen,moniméntum meae famae ét factis, ibi quí regnum magnum ínstituam.magnas res hic agito in mentem instruere. nunc hunc vidulum condam.sed hic réx cum aceto pránsurust et sále, sine bono pulménto.Heus, máne.Quid maneam?Dum hánc tibi, quam tráhis, rudentem cómplico.Mitté modo.At pol ego te ádiuvo nam bónis quod bene fit haúd perit.Turbída tempestas héri fuit,nil hábeo, adulescens, píscium, ne tú mihi esse póstules;non vídes referre me úvidum reté, sine squamosó pecu?Non édepol piscis éxpeto quam tuí sermonis sum índigens.Enícas iam me odio, quísquis es.Non sínam ego abire hinc té. mane.Cave sís malo. quid tú, malum, nám me retrahis?Aúdi.Non aúdio.At pol qui aúdies póst.Quin loquere quíd vis.Eho máne dum, est óperae pretium quod tíbi ego narraré volo.Elóquere quid id est?Víde num quispíam consequitur própe nos.Écquid est quód mea réferat?Scílicet.séd boni cónsili écquid in té mihi est?Quíd negoti ést, modo díce.Dicám, tace,sí fidem modo dás mihi te nón fore infídum.Dó fidem tibi, fídus ero, quísquis es.Aúdi.furtum égo vidi qui fáciebat;norám dominum, id cui fíebat,post ád furem egomet dévenioferoque eí condicionem hóc pacto: