Bene factum et volup est, mé hodie his mulierculistetulisse auxilium. iam clientas repperi,atque ambas forma scitula atque aetatula.sed uxór scelesta me omnibus servat modis,ne quid significem quippiam mulierculis.sed Gripus servos noster quid rerum geratmiror, de nocte qui abiit piscatum ad mare.pol magis sapisset, si dormivisset domi,nam nunc et operam ludos facit et retia,ut tempestas est nunc atque ut noctu fuit.in digitis hodie percoquam quod ceperit,ita fluctuare video vehementer mare.sed ad prándium uxor me vocat. redeo domum.iam meas opplebit aures † sua vaniloquentia.—Neptúno has agó gratiás meo patróno,qui sálsis locís incolít pisculéntis,quom me éx suis locís pulchre ornátum expedívit†templís reducém, plurimá praeda onústum,salúte horiaé, quae in marí fluctuósopiscátu novó me uberí compotívit;miróque modo atque incrédibili hic piscátus mihi lepide évenit,neque píscium ullam unciam hodié pondo cepí, nisi hoc quod fero hic ín rete.nam ut dé nocte múlta impigréque exurréxi,lucrúm praeposívi sopóri et quiéti:tempéstate saéva experíri expetívi,paupértatem erí qui et meám servitútemtolerárem, opera haud fui párcus mea.nímis homo nihilist quis piger est nímisque id genus odi égo male.vigiláre decet hominém qui volt sua témperi conficere ófficia.non énim illum expectare óportet, dum erus se ád suom suscitet ófficium.nám qui dormiúnt libenter, síne lucro et cum málo quiescunt.nám ego nunc mihi, qui ímpiger fui,répperi ut piger, sí velim, siem:hóc ego in mari quidquid inést répperi.quidquíd inest, grave quidem inést; aurum hic ego inésse reor;nec míhi consciust ullús homo.nunc haéc tibi occasio, Grípe optigit, ut líber sitnemo éx populo praetér te.nunc síc faciam, sic cónsilium est: ad erúm veniam docte atque astute.pauxíllatim pollícitabor pro cápite argentum, ut sím liber.