extemplo amplectitote crura fustibus.Etiam me abire hinc non sinent?Dixi satis.et ubi ille servos cúm ero huc advenerit,qui erum accersivit, itote extemplo domum.curate haec sultis magna diligentia.—Heu hercle, ne istic fana mutantur cito:iam hoc Herculi est, Veneris fanum quod fuit,ita duo destituit signa hic cum clavis senex.non hercle quo hinc nunc gentium aufugiam scio,ita nunc mi utrumque saevit, et terra et mare.Palaestra.Quid vis?Apage, controversia est,haec quidem Palaestra, quae respondit, non mea est.heus, Ampelisca.Cave sis infortunio.Vltro te. signa ut homines satis recte monent.sed vobis dico, heús vos, num molestiaest,me adire ad illas propius?Nil nobis quidem.Numquid molestum mihi erit?Nil, si caveris.Quid est quod caveam?Em, a crasso infortunio.Quaeso hercle, abire ut liceat.Abeas, si velis.Bene hercle factum. habeo vobis gratiam.non accedam potius.Illic astato ilico.Edepol proveni nequiter multis modis.certumst hasce hodie usque obsidione vincere.Meamne ílle amicam leno vi, violentiade ara deripere Veneris voluit?Admodum.Quin occidisti extemplo?Gladius non erat.Caperes aut fustem aut lapidem.Quid? ego quasi canemhominem insectarer lapidibus nequissimum?