Tange dum.Tangam hercle vero.Agedum ergo, accede huc modo.Iube dúm recedere istos ambo illuc modo.Immo ad te accedent.Non hercle equidem censeo.Quid ages, si accedent propius?Ego recessero.verum, senex, si te umquam in urbe offendero,numquam hercle quisquam me lenonem dixerit,si te non ludos pessimos dimisero.Facito istuc quod minitare; sed nunc interim,si illas attigeris, dabitur tibi magnum malum.Quam magnum vero?Quantum lenoni sat est.Minacias ego flocci non faciam tuas,equidem has te invito iam ambas rapiam.Tange dum.Tangam hercle vero.Tanges, at scin quo modo?i dum, Turbalio, curriculo, adferto domoduas clávas.Clavas?Sed probas. propera cito.ego te hodie faxo recte acceptum, ut dignus es.Eheu, scelestus galeam in navi perdidi;nunc mi opportuna hic esset, salva si foret.licet saltem istas mi appellare?Non licet.ehem, optime edepol eccum clavator ádvenit.Illud quidem edepol tinnimentum est auribus.Age accipe illinc alteram clavam, Sparax.age, alter istinc, alter hinc adsistite.adsistite ambo. sic. audite nunciam:si hercle illic illas hodie digito tetigeritinvitas, ni istunc istis invitassitisusque adeo donec qua domum abeat nesciat,periistis ambo. si appellabit quempiam,vos respondetote istinc istarum vicem;sin ipse abire hínc volet, quantum potest