ní erit tam sincerum, ut quivis dicat ampullariusoptimum esse operi faciundo corium et sincerissimum,quid causae est quin virgis te usque ad saturitatem sauciem?quid illas spectas? quas si attigeris, oculos eripiam tibi.At qui, quia votas, utramque iam mecum abducam simul.Quid facies?Volcanum adducam, is Venerist adversarius.Quo illic it?Heus, ecquis hic est? heus.Si attigeris ostium,iam hercle tibi messis in ore fiet mergis pugneis.Nullum habemus ignem, ficis victitamus aridis.Ego dabo ignem, siquidem in capite tuo conflandi copiast.Ibo hercle aliquo quaeritatum ígnem.Quid quom inveneris?Ignem magnum hic faciam.Quin † inhumanum exuras tibi?Immo hasce ambas hic in ara ut vivas comburam, id volo.Iam hercle ego te barba continuo arripiam, in ignem coniciamteque ambustulatum obiciam magnis avibus pabulum.quom coniecturam egomet mecum facio, haec illast simia,quae has hirundines ex nido volt eripere ingratiis,quod ego in somnis somniavi.Scin quid tecum oro, senex?ut illas serves, vim defendas, dúm ego erum adduco meum.Quaere erum atque adduce.At hic ne—Maximo malo suo,si attigerit sive occeptassit.Cura.Curatumst, abi.Hunc quoque adserva ipsum, ne quo abitat; nam promisimuscarnufici aut talentum magnum aút hunc hodie sistere.Abi modo, ego dum hoc curabo recte.Iam ego revenero.Vtrum tu, leno, cum malo lubentiusquiescis an sic sine malo, si copiast?Ego quae tu loquere flocci non facio, senex.meas quidem te invito et Venere et summo Iovede ara capillo iam deripiam.