Non licet: est lex apud nos—Mihi cum vestris legibusnil quicquamst commerci. equidem istas iam ambas educam foras.tu, senex, si istas amas, huc arido argentost opus;si autem Veneri complacuerunt, habeat, si argentum dabit.Det tibi argentum? nunc adeo meam ut scias sententiam,occipito modo illís adferre vim ioculo pausillulum,ita ego te hinc ornatum amittam, tu ipsus te ut non noveris.vos adeo, ubi ego innuero vobis, ni ei caput exoculassitis,quasi murteta iunci, item ego vos virgis circumvinciam.Ví agis mecum.Etiam vim †proportas, flagiti flagrantia?Tun, trifurcifer, mihi audes inclementer dicere?Fateor, ego trifurcifer sum, tu es homo adprime probus:numqui minus hasce esse oportet liberas?Quid, liberas?Atque eras tuas quidem hercle, atque ex germana Graecia;nam altera haec est nata Athenis ingenuis parentibus.Quid ego ex te audio?Hanc Athenis esse natam liberam.Mea popularis, obsecro, haec est?Non tu Cyrenensis es?Immo Athenis natus altusque educatusque Atticis.Opsecro, defende cives tuas, senex.O filiamea, quom hanc video, mearum me absens miseriarum commones;trima quae periit mihi, iam tanta esset, si vivit, scio.Argentum ego pro istisce ambabus cuiae erant domino dedi;quid mea réfert, haec Athenis natae án Thebis sient,dum mihi recte servitutem serviant?Itane, impudens?tune hic, feles virginalis, liberos parentibussublectos habebis atque indigno quaestu conteres?nam húic alterae quae patria sit profecto nescio,nisi scio probiorem hanc esse, quam te, impuratissime.†Tuae istae sunt.Contende ergo, uter sit tergo—verior:ni offerumentas habebis pluris in tergo tuo,quam ulla navis longa clavos, tum ego ero mendacissimus:postea aspicito meum, quando ego tuom inspectavero: