vobis pro castris, moenia hinc égo vos defensabo;praesidio Veneris malitiae lenonis contra incedam.Tibi auscultamus et, Venús alma, ambae te obsecramus,aram amplexantes hanc tuam lacrumantes, genibus nixae,in custodelam nos tuam ut recipias et tutere;illos scelestos, qui tuom fecerunt fanum parvi,fac ut ulciscare nosque ut hanc tua páce aram obsiderepatiare: elautae ambae sumus opera Neptuni noctu,ne invisas habeas neve idcirco nobis vitio vortas,si quippiamst, minus quód bene esse lautum tu arbitrare.Venus, aequom has petere intellego: decet abs te id impetrari;ignoscere his te convenit: metus has id ut fáciant subigit.te ex concha natam esse autumant, cave tu hárum conchas spernas.sed optume eccum exit senex, patronus mihique et vobis.Éxi e fano, natum quantum est hominum sacrilegissime.vos in aram abite sessum. sed ubi sunt?Huc respice.Optume, istuc volueramus. iube modo accedat prope.tun legirupionem hic nobis cum dis facere postulas?pugnum in os impinge.Iniqua haec patior cum pretio tuo.At etiam minitatur audax?Ius meum ereptum est mihi,meas mihi ancillas invito me eripis.Cedo iudicemde senatu Cyrenensi quemvis opulentum virum,si tuas ésse oportet nive eas ésse oportet liberasnive in carcerem compingi te est aequom aetatemque ibite usque habitare, donec totum carcerem contriveris.Non hodie isti rei auspicavi, ut cum furcifero fabuler.té ego appello.Cum istoc primum, qui te novit, disputa.Tecum ago.At qui mecum agendumst. suntne illae ancillae tuae?Sunt.Agedum ergo, tange utramvis digitulo minimo modo.Quid si attigero?Extemplo hercle ego te follem pugilatoriumfaciam et pendentem incursabo pugnis, periurissime.Mihi non liceat meas ancillas Veneris de ara abducere?