nimis velim improbissimo homini malas edentaverint.sed eccas ipsae huc egrediuntur timidae e fano mulieres.Núnc id est cum ómnium cópiarum átque opum,aúxili, praésidi víduitas nós tenet.núlla nunc spéculast quaé salutem áfferat,néc quam in partem íngredi pérsequamurscímus: tanto ín metu núnc sumus ambae,tánta importúnitas tántaque iniúriafácta in nos ést modo hic íntus ab nóstro ero,quí scelestús sacerdótem anum praécipesréppulit própulit pérquam indignís modisnósque ab signo íntimo ví deripuít sua.séd nunc sese út ferunt rés fortunaéque nostrae,pár moriri ést. neque est mélius morte ín malis,rébus miserís.Quid est? quae íllaec orátiost?césso ego has cónsolari? heús, Palaestra!Quí vocat?Ámpelisca.Óbsecro, quis est qui vocat?Quís is est qui nóminat?Sí respexís, scies.Ó salutís meae spés.Tace ac bóno animo es.mé vide.Sí modo id líceat, vis ne ópprimat,quaé vis vim mi áfferam ipsa ádigit.Ah, désine, nímis inepta es.Desíste dictis núnciam miserám me consolári;nisi quid re praesidium apparas, Trachalio, acta haec res est.Certumst moriri quam hunc pati saevire lenonem in me.sed muliebri animo sum tamen: miserae quom venit in mentemmihi mortis, metus membra occupat. edepol hunc acerbum.Bonum animum habete.Nam, obsecro, unde ánimus mi invenitur?Ne, inquam, timete; adsidite hic in ara.Quid istaec araprodesse nobis plus potest quam signum in fano hic intusVeneris, quod amplexae modo, unde abreptae per vim miserae?Sedete hic modo, ego hinc vós tamen tutabor. aram habete hanc