hoc anno multum futurum sirpe et laserpiciumeamque eventuram exagogam Capuam salvam et sospitem,atque ab lippitudine usque siccitas ut sit tibi,Sanun es?Seu tibi confidis fore multam magudarimut te ne pigeat dare operam mihi quod te orabo, senex.At ego te per crura et talos tergumque obtestor tuom,ut, tibi ulmeam ni deesse speres virgidemiamet tibi eventuram hoc anno úberem messem mali,ut mi istuc dicas negoti quid sit, quod tumultues.Qui lubet maledicere? equidem tibi bona optavi omnia.Bene equidem tibi dico, qui te digna ut eveniant precor.Obsecro, hoc praevortere ergo.Quid negotist?Mulieresduae innocentes intus hic sunt, tui indigentes auxili,quibus advorsum ius legesque ínsignite iniuria hicfacta est fitque in Veneris fano; tum sacerdos Veneriaindigne adflictatur.Quis homo est tanta confidentia,qui sacerdotem violare aúdet? sed eae mulieresquae sunt? aut quid is iniqui fit?Si das operam, eloquar.Veneris signum sunt amplexae. nunc homo audacissimuseas deripere volt. eas ámbas esse oportet liberas.Quis istic est qui deos tam parvi pendit? paucis expedi.Fraudis sceleris parricidi periuri plenissimus,legirupa impudens impurus inverecundissimus,uno verbo absolvam, lenost: quid illum porro praedicem?Edepol infortunio hominem praedicas donabilem.Qui sacerdoti scelestus faucis interpresserit.At malo cum magno suo fecít hercle. ite istinc foras,Turbalio, Sparax. ubi estis?I obsecro intro, subveniillis.Iterum haud imperabo. sequimini hac.Age nunciam,iube oculos elidere, itidem ut sepiis faciunt coqui.Proripite hominem pedibus huc itidem quasi occisam suem.—Audio tumultum. opinor, leno pugnis pectitur.