Miris modis di ludos faciunt hominibus:mirisque exemplis somnia in somnis danuntne dormientis quidem sinunt quiescere.velut ego hac nocte quae praecessit proximamirum atque inscitum somniavi somnium.ad hirundininum nidum visa est simiaascensionem ut faceret admolirierneque eas eripere quibat inde. postibividetur ad me simia adgredirier,rogare scalas ut darem utendas sibi.ego ad hoc exemplum simiae respondeo,natas ex Philomela † atque ex Progne esse hirundines.ago cum ílla, ne quid noceat meis popularibus.atque illa ánimo iam fieri ferocior;videtur ultro mihi malum minitarier.in ius vocat med. ibi ego nescio quo modoiratus videor mediam arripere simiam;concludo in vincla bestiam nequissimam.nunc quam ad rem dicam hoc attinere somnium,numquam hodie quivi ad coniecturam evadere.sed quid hic in Veneris fano meae viciniaeclamoris oritur? animus miratur meus.Pró Cyrenenses populares, vostram ego imploro fidem,agricolae, accolae propinqui qui estis his regionibus,ferte opem inopiae atque exemplum pessumum pessum date.vindicate, ne impiorum potior sit pollentiaquam innocentum, qui se scelere fieri nolunt nobiles.statuite exemplum impudenti, date pudori praemium,facite hic lege potius liceat quam vi victo vivere.currite huc in Veneris fanum, vostram iterum imploro fidem,qui prope hic adestis quique auditis clamorem meum,ferte suppetias qui Veneri Veneriaeque antistitaemore antiquo in custodelam suom commiserunt caput,praetorquete iniuriae prius cóllum quam ad vos pervenat.Quid istuc est negoti?Per ego haec genua te optestor, senex,quisquis es—Quin tu ergo omitte genua et quid sit mi expediquod tumultues.Teque oro et quaeso, si speras tibi