Vt fortunati sunt fabri ferrarii,qui apud carbones adsident: semper calent.Vtinam fortuna nunc anetina úterer,ut quom exiissem éx aqua, arerem tamen.Quid si aliquo ad ludos me pro manduco locem?Quapropter?Quia pol clare crepito dentibus.Iure optumo me élavisse árbitror.Qui?Qui una auderem tecum in navem ascendere,qui a fundamento mi usque movisti mare.Tibi auscultavi, tu promittebas mihiilli esse quaestum maximum meretricibus,ibi me conruere posse aiebas ditias.Iam postulabas te, impurata belua,totam Siciliam devoraturum insulam?Quaenam ballaena meum voravit vidulum,aurum atque argentum ubi omne compactum fuit?Eadem illa, credo, quae meum marsuppium,quod plenum argenti fuit in sacciperio.Eheu, redactus sum usque ad unam hanc tuniculamet ad hoc misellum pallium. perii oppido.Vel consociare mihi quidem tecum licet:aequas habemus partes.Saltem si mihimulierculae essent salvae, spes aliquae forent.nunc si me adulescens Plesidippus viderit,quo ab arrabonem pro Palaestra acceperam,iam is exhibebit hic mihi negotium.Quid, stulte, ploras? tibi quidem edepol copiast,dum lingua vivet, qui rem solvas omnibus.Quíd illuc, opsecro, negotist quod duae mulierculaehic in fano Veneris signum flentes amplexae tenent,nescio quém metuentes miserae? nocte hac aiunt proxumase iactatas, atque eiectas hodie esse aiunt e mari.Opsecro hercle, adulescens, ubi istaec sunt quas memoras mulieres?Hic in fano Veneris.Quot sunt?Totidem quot ego et tu sumus.Nempe meae?