Quo malum properas, Labrax?nam equidem te nequeo consequi tam strenue.Vtinam te prius quam óculis vidissem meis,malo cruciatu in Sicilia perbiteres,quem propter hoc mihi optigit misero mali.Vtinam, quom in aedis me ad te adduxisti tuas,in carcere illo potius cubuissem die.deosque ímmortales quaeso, dum vivas utiomnes tui símiles hospites habeas tibi.Malam fortunam in aedis te adduxi meas.quid mihi scelesto tibi erat auscultatio,quidve hinc abitio quidve in navem inscensio?ubi perdidi etiam plus boni quam mihi fuit.Pol minime miror, navis si fractast tibi,scelus te ét sceleste parta quae vexit bona.Pessum dedisti me blandimentis tuis.Scelestiorem cenam cenavi tuam,quam quae Thyestae quondam aut posita est Tereo.Perii, animo male fit. contine quaeso caput.Pulmoneum edepol nimis velim vomitum vomas.Eheu, Palaestra atque Ampelisca, ubi estis nunc?Piscibus in alto, credo, praebent pabulum.Mendicitatem mi optulisti opera tua,dum tuis ausculto magnidicis mendaciis.Bonam est quod habeas gratiam merito mihi,qui te ex insulso salsum feci opera mea.Quin tu hinc is a me in maxumam malam crucem?Eas. easque res agebam commodum.Eheu, quis vivit me mortalis miserior?Ego multo tanto miserior quam tu, Labrax.Qui?Quia ego indignus sum, tu dignus qui sies.O scirpe, scirpe, laudo fortunas tuas,qui semper servas gloriam aritudinis.Equidem me ad velitationem exerceo,nam omnia corusca prae temore fabulor.Edepol, Neptune, es balineator frigidus:cum vestimentis postquam aps té abii, algeo.Ne thermipolium quidem ullum ínstruit,ita salsam praehibet potionem et frigidam.