Scin tu? etiam qui it lavatumin balineas, cum ibi sedulo sua vestimenta servat,tamen surripiuntur, quippe qui quem illorum observet falsust;fur facile qui observat videt: custos qui fur sit nescit.sed duce me ad illam ubi est.I sane in Veneris fanum huc intro,sedentem flentemque opprimes.Vt iam istuc mihi molestumst.sed quid flet?Ego dicam tibi: hoc sése excruciat animi,quia leno ademit cistulam ei, quam habebat ubique habebatqui suos parentis noscere possét: eam vereturne perierit.Vbinam ea fuit cistellula?Ibidem in navi.conclusit ipse in vidulum, ne copia esset eius,qui suos parentes nosceret.O facinus impudicum,quam liberam esse oporteat servire postulare.Nunc eam cum navi scilicet abiisse pessum in altum.et aurum et argentum fuit lenonis omne ibidem.Credo aliquem immersisse atque eum excepisse.Id misera maestast,sibi eorum evenisse inopiam.Iam istoc magis usus factost,ut eam intro consolerque eam, ne sic se excruciet animi;nam multa praeter spem scio multis bona evenisse.At ego étiam, qui speraverint spem decepisse multos.Ergo animus aequos optimum est aerumnae condimentum.ego eo intro, nisi quid vis.—Eas. ego quod mihi imperavitsacerdos, id faciam atque aquam hinc de proximo rogabo;nam extemplo, si verbis suis peterem, daturos dixit.neque digniorem censeo vidisse anum me quemquam,cui deos atque homines censeam bene facere magis decere.ut lepide, ut liberaliter, ut honeste atque haud gravatetimidas egentes uvidas eiectas exanimatasaccepit ad sese, haud secus quam si ex se simus natae;ut eapse sic succincta aquam calefactat, ut lavemus.nunc ne morae illi sim, petam hinc aquam, unde mi imperavit.