recepit ad se Veneria haec sacerdos me et Palaestram.An hic Palaestrast, obsecro, erí mei amica?Certo.Inest lepos in nuntio tuo mágnus, mea Ampelisca.sed istúc periclum perlubet quod fuerit vobis scire.Confracta est, mi Trachalio, hac nocte navis nobis.Quid navis? quae istaec fabulast?Non audivisti, amabo,quo pacto leno clanculum nos hinc auferre voluitin Siciliam et quidquid domi fuit in navem imposivit?ea nunc perierunt omnia.Oh, Neptune lepide, salve,nec te aleator nullus est sapientior; profectonimis lépide iecisti bolum: periurum perdidisti.sed nunc ubi est leno Labrax?Periit potando, opinor.Neptunus magnis poculis hac nocte eum invitavit.Credo hercle anancaeo datum quod biberet. ut ego amo te,mea Ampelisca, ut dulcis es, ut mulsa dicta dicis.sed tu et Palaestra quomodo salvae estis?Scibis faxo.de navi timidae ambae in scapham insiluimus, quia videmusad saxa navem ferrier; properans exsolvi restim,dum illi timent; nos cum scapha tempestas dextrovorsumdiffert ab illis. itaque nos ventisque fluctibusqueiactatae exemplis plurimis miserae perpetuam noctem;vix hodie ad litus pertulit nos ventus exanimatas.Novi, Neptunus ita solet, quamvis fastidiosusaedilis est: si quae improbae sunt merces, iactat omnis.Vae capiti atque aetati tuae.Tuo, mea Ampelisca.scivi lenonem facere hóc, quod fecit, saepe dixi;capillum promittam optimumst occipiamque hariolari.Cavistis ergo tu atque erus ne abiret, cum scibatis.Quid faceret?Sí amabat, rogas, quid faceret? adservaretdies nóctesque, in custodia esset semper. verum ecastorut multi fecit ita probe curavit Plesidippus.Cur tu istuc dicis?Res palam est.