in navem ascendit, mulieres avexit: hariolus sum.is huc erum etiam ad prandium vocavit, sceleris semen.nunc quid mihi meliust, quam ilico hic opperiar erum dum veniat?eadém, sacerdos Veneria haec sí quid amplius scit,si videro, exquisivero: faciet me certiorem.Intellego: hanc quae proxuma est víllam Veneris fanopulsare iussisti atque aquam rogare.Cuia ad aurisvox mi advolavit?Obsecro, quis hic loquitur? quém ego video?Estne Ampelisca haec quae foras e fano egreditur?Estne hicTrachalio, quem conspicor, calator Plesidippi?East.Is est. Trachalio, salve.Salve, Ampelisca.quid agis tu?Aétatem haud malam male.Melius ominare.Verum omnes sapientes decet conferre et fabulari.sed Plesidippus tuos erus ubi, amabo, est?Heia vero,quasi non sit intus.Neque pol est neque huc quidem ullus venit.Non venit?Vera praedicas.Non est meum, Ampelisca.sed quam mox coctum est prandium?Quod prandium, obsecro te?Nempe rém divinam facitis hic.Quid somnias, amabo?Certe huc Labrax ad prandium vocavit Plesidippumerúm meum erus vestér.Pol haud miranda facta dicis:si deos decepit et homines, lenonum more fecit.Non rem divinam facitis hic vos neque erus?Hariolare.Quid tu agis hic igitur?Ex malis multis metuque summocapitalique ex periculo orbas auxilique opumque huc