Omníbus modis qui paúperes sunt hómines miseri vívont,praesertim quibus nec quaestus est, nec didicere artem ullam:necessitate quidquid est domi id sat est habendum.nos iam de ornatu propemodum ut locupletes simus scitis:hisce hami atque haec harundines sunt nobis quaestu et cultu.ex urbe ad mare huc prodimus pabulatum:pro exercitu gymnastico et palaestrico hoc habemus;echinos, lopadas, ostreas, balanos captamus, conchas,marinam urticam, musculos, plagusias striatas;post id piscatum hamatilem et saxatilem aggredimur.cibum captamus e mari: si eventus non evenitneque quicquam captumst piscium, salsi lautique puredomum redimus clanculum, dormimus incenati.atque ut nunc valide fluctuat mare, nulla nobis spes est:nisi quid conclarum capsimus, incenati sumus profecto.nunc Venerem hanc veneremur bonam, ut nos lepide adiuerit hodie.Animum adversavi sedulo, ne erum usquam praeterirem;nam cum modo exibat foras, ad portum se aibat ire,me huc obviam iussit sibi venire ad Veneris fanum.sed quos perconter commode eccos video astare. adibo.salvete, fures maritimi, conchitae atque hamiotae,famelica hominum natio. quid agitis? ut peritis?Vt piscatorem aequomst, fame sitique spequeecquem adulescentemhuc, dum hic astatis, strenua facie rubicundum fortem,qui tres secum homines duceret chlamydatos cum machaeris,vidistis vos venire ?Nullum istac facie ut praedicas venisse huc scimus.Ecquemrecalvom ac silanum senem, statutum, ventriosum,tortis superciliis, contracta fronte, fraudulentum,deorum ódium atque hominum, málum, mali viti probrique plenum,qui duceret mulierculas duas sécum satis venustas?Cum istius modi virtutibus operisque natus qui sit,eum quídem ad carnificem est aequius quam ad Venerem commeare.At si vidistis, dicite.Huc profecto nullus venit.vale.—Valete. credidi: factum est quod suspicabar,data verba ero sunt, leno abit scelestus exulatum,