hominum secundum litus?Vt mea est opinio,propter viam illi sunt vocati ad prandium.Qui?Quia post cenam, credo, laverunt heri.Confracta navis in mari est illis.Ita est.at hercle nobis villa in terra et tegulae.Hui,homunculi quanti estis. eiecti ut natant.Vbi sunt i homines, obsecro?Hac ad dexteram(viden?) secundum litus.Video. sequimini.utinam is sit quém ego quaero, vir sacerrimus.valete.—Si non moneas, nosmet meminimus.sed, o Palaemon, sancte Neptuni comes,qui Herculis socius esse diceris,†quod facinus video.Quid vides?Mulierculasvideo sedentis in scapha solas duas.ut adflictantur miserae. euge euge, perbene,ab saxo avortit fluctus ad litus scapham,nequé gubernator umquam potuit rectius.non vidisse undas me maioris censeo.salvae sunt, si illos fluctus devitaverint.nunc, nunc periclumst. unda eiecit alteram.at in vadost, iam facile enabit. eugepae,viden alteram illam ut fluctus eiecit foras?surrexit, horsum se capessit. salva res.desiluit haec autem altera in terram e scapha.ut prae timore in genua in undas concidit.salvast, evasit ex aqua. iam in litore est.sed dextrovorsum avorsa it in malam crucem.hem, errabit illaec hodie.Quid id refert tua?Si ad saxum quo capessit, ea deorsum cadit,errationis fecerit compendium.