molestum ultro advenire ad alienam domum,cui debeatur nil.Tace, Sceparnio.quid opust, adulescens?Istic infortunium,qui praefestinet, ubi erus adsit, praeloqui.sed nisi molestumst, paucis percontariervolo ego ex te.Dabitur opera, atque in negotio.Quin tu in paludem is exicasque harundinem,qui pertegamus villam, dum sudumst?Tace.tu si quid opus est dice.Dic quod te rogo,ecquem tu hic hominem crispum, incanum videris,malum, periurum, palpatorem—Plurimos,nam ego propter eius modi viros vivo miser.Hic dico, in fanum Veneris qui mulierculasduas sécum adduxit, quique adornaret sibiut rem divinam faciat, aut hodie aut heri.Non hercle, adulescens, iam hos dies complusculosquemquam istic vidi sacruficare, neque potestclam me esse si qui sacruficat: semper petuntaquam hinc aut ignem aut vascula aut cultrum aut veruaut aulam extarem, aut aliquid—quid verbis opust?Veneri paravi vasa et puteum, non mihi.nunc intervallum iam hos dies multos fuit.Vt verba praehibes, me periisse praedicas.Mea quidem hercle causa salvos sis licet.Heus tu, qui fana ventris causa circumis,iubere meliust prandium ornari domi.Fortasse tu huc vocatus es ad prandium,ille quí vocavit nullus venit?Admodum.Nullumst periclum te hinc ire inpransum domum:Cererem te meliust quam Venerem sectarier:amori haec curat; tritico curat Ceres.Deludificavit me illic homo indignis modis.Pro di immortales, quid illuc est, Sceparnio,