Pro di immortales, tempestatem cuius modiNeptunus nobis nocte hac misit proxima.detexit ventus villam—quid verbis opust?non ventus fuit, verum Álcumena Euripidi,ita omnís de tecto deturbavit tegulas;inlustrioris fecit fenestrasque indidit.Et vos a vestris abduxi negotiisneque id processit qua vos duxi gratia,neque quivi ad portum lenonem prehendere.sed mea desidia spem deserere nolui:eo vós, amici, detinui diutius.nunc huc ad Veneris fanum venio visere,ubi rem divinam se facturum dixerat.Si sapiam, hoc quod me mactat concinnem lutum.Prope me hic nescio quis loquitur.Heus, Sceparnio.Qui nominat me?Qui pro te argentum dedit.Quasi me tuom esse servom dicas, Daemones.Luto usust multo, multam terram confode.villam integundam intellego totam mihi,nam nunc perlucet ea quam cribrum crebrius.Pater salveto, ámboque adeo.Salvos sis.Sed utrum tu masne an femina es, qui illum patremvoces?Vir sum equidem.Quaere vir porro patrem.Filiolam ego unam hábui, eam unam perdidi.virile sexus numquam ullum habui.At di dabunt.Tibi quidem hercle, quisquis es, magnum malum,qui oratione nos hic occupatos occupes.Isticine vos habitatis?Quid tu id quaeritas?quon furatum mox venias, vestigas loca?Peculiosum esse addecet servom et probum,quem ero praesente † praetereat oratioaut qui inclementer dicat homini libero.Et impudicum et impudentem hominem addecet