commúto ilicó pallium, íllud posívi;inde húc exií, crapulám dum amovérem.núnc ab ero ad erum méum maiorem vénio foedus cómmemoratum.áperite, aperite, heús, Simoni mé adesse aliquis núntiate.Vóx viri péssumi me éxciet foras.séd quid hoc? quó modo? quíd video ego?Cúm corona ébrium Pseúdolum tuom.Líbere hercle hóc quidem. séd vide statum.núm mea grátia pértimescít magis?cógito, saéviter blanditerne ádloquar.sed me hóc votat vim fácere nuncquód fero, sí qua in hoc spés sitast mihi.Vír malus viro óptumo obviam it.Dí te ament, Pseúdole. fú i in malám crucem.Cur égo adflictor?Quid tú, malum, in os igitúr mi ebrius inrúctas?Mólliter síc tene mé, cave né cadam:non vídes me ut madide mádeam?Quae ístaec audáciast, té sic intérdiuscúm corolla ébrium incédere?Lubet.Quíd, lubet? pérgin ructáre in os mihi?Suávis ructús mihi est. síc sine, Simo.Credo équidem potesse té, scelus,Mássici móntis ubérrumos quáttuorfrúctus ebíbere in hora úna.Hiberna áddito.Hau mále mones, sed díc tamen,únde onustám celocem ágere te praédicem?Cúm tuo fílio pérpotaví modo.séd, Simo, ut probe táctus Ballio est!quaé tibi díxi, ut effécta reddidi!Péssumu’s es homo.Mulier haec facit.cúm tuo fílio líbera accubat.ómnia, ut quícque egisti, órdine scio.Quíd ergo dubitas dáre mi argentum?Iús petis, fateór. tene.át negabás daturum ésse te mihi.onera húnc hominem atque me cónsequere hac.