Quid hóc? sicine hóc fit, pedés? statin án non?an íd voltis, út me hinc iacéntem aliquis tóllat?nam hércle si cécidero, véstrum erit flagítium.pérgitin pérgere? ah, sérviendúm mihihodie ést; magnum hoc vitiúm vino est:pedés captat prímum, luctátor dolósust.profécto edepol égo nunc probe habeo madúlsam:ita víctu excurato, íta magnis mundítiis et dis dígnis,itaque ín loco festivó sumus festíve accepti.quid opúst me multas agere ámbages? hocest hómini quam ob rem vítam amet,hic ómnes voluptatés, in hoc omnés venustatés sunt:deis próximum esse árbitror.nam úbi amans complexúst amantem, úbi ad labra labélla adiungit,úbi alter alterúm bilingui mánifesto inter sé prehendunt,ubi mámmam mammicula ópprimit aut, si lúbet, corpora condúplicantur,manu cándida cantharum dúlciferum propínat amicissíma amico:ibi iám neque esse alium alii ódiosumnec mólestum nec sermónibus morologís uti,unguénta atque odóres, lemníscos, coróllasdarí dapsilés, non ením parce prómi(victúm ceterum ne quís me roget):hóc ego modo átque erus minor húnc diem súmpsimus prothyme,póstquam opus meum ómne ut volui pérpetravi hóstibus fugatis.illós accubántis, potántis, amántiscum scórtis relíqui, et meúm scortum ibídem,suó cordi atque ánimo opsequéntes. sed póstquamexúrrexi, oránt med ut sáltem.ad hunc me modum intuli illis satis facete,nimis ex discipulina, quippe ego quiprobe Ionica perdidici. sed palliolatim amictussic haec incessi ludibundus.plaudúnt et parúm clamitánt mi, ut revértar.óccepi dénuo, hóc modo: nóluiídem; amicaé dabam mé meae,út me amarét: ubi círcumvortór, cado:id fúit naenia lúdo.ítaque dum enitór, prox, iam paene ínquinavi pállium.nímiae tum volúptati edepolfúi ob casúm. datur cántharus: bibi.