Saltem Pseudolum mihi dedas.Pseudolum ego dedam tibi?quid deliquit? dixin, ab eo tibi ut caveres, centiens?Perdidit me.At me viginti modicis multavit minis.Quid nunc faciam?Si mi argentum dederis, te suspendito.Di te perdant. sequere sis me ergo hac ad fórum, ut solvam.Sequor.Quid ego?Peregrinos absolvam, cras agam cum civibus.Pseudolus mihi centuriata hábuit capitis comitia,qui illum ad mé hodie adlegavit, mulierem qui abduceret.sequere tu. nunc ne expectetis, dum hac domum redeam via;ita res gestast: angiporta haec certum est consectarier.Si graderere tantum quantum loquere, iam esses ad forum.—Certumst mi hunc emortualem facere ex natali die.—Bene ego illum tetigi, bene autem servos inimicum suom.nunc mihi certum est alio pacto Pseudolo insidias dare,quam in aliis comoediis fit, ubi cum stimulis aut flagrisinsidiantur: at ego iam intus promam viginti minas,quas promisi si effecisset; obviam ei ultro deferam.nimis illic mortalis doctus, nimis vorsutus, nimis malus;superavit dolum Troianum átque Vlixem Pseudolus.nunc ibo intro, argentum promam, Pseudolo insidias dabo.—