Quis istic Pseudolust?Praeceptor tuos, qui te hanc fallaciamdocuit, ut fallaciis hinc mulierem a me abduceres.Quem tu Pseudolum, quas tu mihi praedicas fallacias?quem égo hominem † nullius coloris novi.Non tu istinc abis?nihil est hodie hic sucophantis quaestus: proin tu Pseudolonunties abduxisse alium praedam, qui occurrit priorHarpax.Is quidem edepol Harpax ego sum.Immo edepol esse vis.purus putus hic sucophanta est.Ego tibi argentum dediet dudum, adveniens extemplo, sumbolum servo tuo,eri imágine obsignatam epistulam, hic ante ostium.Meo tu epistulam dedisti servo? quoi servo?Suro.Non confidit sycophanta hic nequam est nugis: meditatus malest.edepol hominem verberonem Pseudolum, ut docte dolumcommentust: tantundem argenti quantum miles debuitdedit huic atque hominem exornavit, mulierem qui abduceret.nam illam epistulam ipsus verus Harpax huc ad me attulit.Harpax ego vocor, ego servos sum Macedonis militis;ego nec sycophantiose quicquam ago nec malefice,neque istum Pseudolum mortalis qui sit novi neque scio.Tu, nisi mirumst, leno, plane perdidisti mulierem.Edepol ne istuc magis magisque metuo, quom verba audio.mihi quoque edepol iamdudum ille Surus cor perfrigefacit,sumbolum qui ab hoc accepit. mira sunt ni Pseudolust.eho tu, qua facie fuit, dúdum quoi dedisti sumbolum?Rufus quidam, ventriosus, crassis suris, subniger,magno capite, acutis oculis, ore rubicundo, admodummagnis pedibus.Perdidisti, postquam dixisti pedes.Pseudolus fuit ipsus. actumst de me. iam morior, Simo.Hercle te hau sinam emoriri, nisi mi argentum redditur,viginti minae.Atque etiam mihi aliae viginti minae.Auferen tu id praemium a me, quod promisi per iocum?De improbis viris auferri praemium et praedam decet.