Argentum accipias.Iamdudum, si des, porrexi manum.Accipe: hic sunt quinque argenti lectae numeratae minae.hoc tibi erus me iussit ferre Polymachaeroplagides,quod deberet, atque ut mecum mitteres Phoenicium.Erus tuos—Ita dico.Miles—Ita loquor.Macedonius—Admodum, inquam.Te ad me misit Polymachaeroplagides?Vera memoras.Hoc argentum ut mihi dares?Si tu quidem esleno Ballio.Atque ut a me mulierem tu abduceres?Ita.Phoenicium esse dixit?Recte meministi.Mane.iam redeo ad te.At maturate propera, nam propero: videsiam diem multum esse.Video: hunc advocare etiam volo;mane modo istic, iam revertar ad te. quid nunc fit, Simo?quid agimus? manufesto hunc hominem teneo, qui argentum attulit.Quidum?An nescis quae sit haec res?Iuxta cum ignarissimis.Pseudolus tuos allegavit hunc, quasi a Macedoniomilite esset.Haben argentum ab homine?Rogitas quod vides?Heus, memento ergo dimidium istinc mihi de praeda dare:commune istuc esse oportet.Quid, malum? id totum tuom est.Quam mox mi operam das?Tibi do equidem. quid nunc mi es auctor, Simo?Exploratorem hunc faciamus ludos suppositicium,