neque quícquamst melius, quam út hoc pultém atque aliquem évocem hinc íntus.léno argentum hóc voloá me accipiat átque amittat múlierem mecúm simul.Heús tu.Quid vis?Híc homo meus est.Quídum?Quia praeda haec meast:scórtum quaerit, hábet argentum. iam ádmordere hunc míhi lubet.Iamne íllum coméssurus és?Dum recéns estdatór, dum calét, devorári decét iam.boní me virí pauperánt, improbi aúgent;popló strenuí, mi improbí usuí sunt.Malúm quod tibí di dabúnt, sic sceléstu’s es.Me nunc commoror, quom has foris non ferio, ut sciam,sítne Ballió domi.Vénus mi haec bona dat, quom hós huc adigitlúcrifugas, damnícupidos, qui sé suamque aetatém bene curant,édunt, bibunt, scortántur: illi súnt alio ingenio átque tu,quí neque tibi bene ésse patere et íllis quibus est ínvides.Heús ubi estis vós?Hic quidem ad me récta habet rectám viam.Heus ubi estís vos?Heus adulescens, quid istic debetur tibi?bene ego ab hoc praedatus ibo; novi, bona scaevast mihi.Ecquis hoc áperit?Heus chlamydate, quid istic debetur tibi?Aedium dominum lenonem Ballionem quaerito.Quisquis es, adulescens, operam fac compendi quaerere.Quid iam?Quia tute ipsus ipsum praesens praesentem vides.Tune is es?Chlamydate, cáve sis tibi a curvo infortunioatque in hunc intende digitum: hic leno est.At hic est vir bonus.sed, tu, bone vir, flagitare saepe clamore in foro,quom libella nusquamst, nisi quid leno hic subvenit tibi.Quin tu mecum fabulare?Fabulor. quid vis tibi?