nam quanti refert ei nec recte dicere,qui nihili faciat quique infitias non eat?Quid est? quid non metuam ab eo? id audire expeto.Quia numquam abducet mulierem iam, nec potest,a me. meministin tibi me dudum dicere,eam véniisse militi Macedonio?Memini.Em íllius servos húc ad me argentum attulitet obsignatum sumbolum,Quid postea?Qui inter me atque illum militem convenerat:is secum abduxit mulierem hau multo prius.Bonan fide istuc dicis?Vnde ea sit mihi?Vide módo, ne illic sit contechnatus quippiam.Epistula atque imago me certum facit;quin illam quidem iam in Sicyonem ex urbe abduxit modo.Bene hercle factum. quid ego cesso Pseudolumfacere ut det nomen ad molas coloniam?sed quis hic homo est chlamydatus?Non edepol scio,nisi ut observemus quó eat aut quam rem gerat.Malus ét nequam est homo quí nihili eri ímperium sui sérvos facit,nihilíst autem suom qui ófficium facere ímmemor est, nisi est ádmonitus.nam quí liberós esse ilicó se arbitrantur,ex cónspectu erí si suí se abdidérunt,lúxantur, lustrántur, comedunt quód habent, ei nomén diusérvitutís ferunt.néc boni ingeni quícquam in is inest,nisi ut improbis se artibus teneant. †cum hís mihi néc locusnec sérmo convenít neque is úmquam nobilís fui.ego, ut mi ímperatumst, étsi abest, híc adesse erum árbitror.núnc ego illum metuo,quom hic nón adest, ne quom ádsiet métuam. ei rei operám dabo.nam ín taberna úsque adhuc, sí venirét Syrus,cui dedi sumbolum, mansi, uti iusserat:leno ubi esset domi, me aibat arcessere;vérum ubi is nón venit néc vocat,venio húc ultro, ut sciam, quíd rei sit, ne illíc homo me ludíficetur.