ego periurare me mavellem miliens,quam mi illum verba per deridiculum dare.nunc deridebo hercle hominem, si convenero;verum in pistrino credo, ut convenit, fore.nunc ego Simonem mi obviam veniat velim,ut mea laetitia laetus promiscam siet.Viso quid rerum meus Vlixes egerit,iamne habeat signum ex arce Ballionia.O fortunate, cedo fortunatam manum,Simo.Quíd est?Iam—Quid iam?Nihil est quod metuas.Quid est?venitne homo ad te?Non.Quid est igitur boni?Minae viginti sanae et salvae sunt tibi,hodie quas aps te est instipulatus Pseudolus.Velim quidem hercle.Róga me viginti minas,si ille hodie ílla sit potitus mulieresive eam tuo gnato hodie, ut promisit, dabit,roga opsecro hercle, gestio promittere.omnibus modis tibi esse rem ut salvam scias;atque etiam habeto mulierem dono tibi.Nullum periclumst, quod sciam, stipularier,ut concepisti verba: viginti minasdabin?Dabuntur.Hoc quidem actumst hau male.sed convenistin hominem?Immo ambo simul.Quid ait? quid narrat? quaeso, quid dixit tibi?Nugas theatri, verba quae in comoediissolent lenoni dici, quae pueri sciunt:malum et scelestum et peiurum aibat esse me.Pol hau mentitust.Ergo haud iratus fui: