Quem hanc misisse ad me autumas?Nosce imaginem: tute eius nomen memorato mihi,ut sciam te Ballionem esse ipsum.Cedo mi epistulam.Accipe et cognosce signum.Oh, Polymachaeroplagidespurus putus est ipsus. novi. heus, Polymachaeroplagidesnomen est.Scio iám me recte tibi dedisse epistulam,postquam Polymachaeroplagidem elocutus nomen es.Quid agit is?Quod homo edepol fortis atque bellator probus.sed propera hanc pellegere quaeso epistulam (ita negotium est),atque accipere argentum actutum mulieremque emittere.nam necessést hodie Sicyoni me esse aut cras mortem exsequi,ita erus meus est imperiosus.Novi, notis praedicas.Propera pellegere épistulam ergo.Id ago, si taceas modo.milés lenoni Ballioni epistulamconscriptam mittit Polymachaeroplagides,imagine obsignatam quae inter nos duoconvenit olim. sumbolust in epistula.video, et cognosco signum. sed in epistulanullam salutem mittere scriptam solet?Ita militaris disciplinast, Ballio:manu salutem mittunt benevolentibus;eadém malam rem mittunt malevolentibus.sed, ut occepisti, perge opera experirierquid epistula ista narret.Ausculta modo.Harpax calator meus est, ad te qui venit—tun es is Harpax?Ego sum, atque ipse quidem.“Qui epistulam istam fert; ab eo argentum accipi,cum eo simitu mulierem mitti volo.salutem scriptam dignum est dignis mittere:te si arbitrarem dignum, misissem tibi.”Quid nunc?Argentum des, abducas mulierem.