Vter remoratur?Quin sequere ergo intro.—Sequor.—Peiorem ego hominem magisque vorsute malumnumquam edepol quemquam vidi, quám hic est Simia;nimisque égo illum hominem metuo et formido male,ne malus item erga me sit út erga illum fuit,ne in re secunda nunc mi obvertat cornua,si occasionem capsit qui sit mihi malus;atque edepol equidem nolo, nam illi bene volo.nunc in metu sum maximo, triplici modo:primum omnium iam hunc comparem metuo meum,ne deserat med atque ad hostis transeat;metuo autem, né erus redeat etiam dum a foro,ne capta praeda capti praedones fuant.quom haec metuo, metuo ne ille huc Harpax advenatprius quam hínc hic Harpax abierit cum muliere.perii hercle, nimium tarde egrediuntur foras.cor conligatis vasis expectat meum,si non educat mulierem secum simul,ut exulatum ex pectore aufugiat meo.victor sum, vici cautos custodes meos.Ne plora, nescis ut res sit, Phoenicium,verum haud multo post faxo scibis accubans.non ego te ad illum duco dentatum virumMacedoniensem, qui te nunc flentem facit:cuiam esse te vis maxime, ad eum ducere:Calidorum haud multo post faxo amplexabere.Quid tu intus quaeso desedisti quam diu?mihi cor retunsumst oppugnando pectore.Occasionem repperisti, verbero,ubi perconteris me, insidiis hostilibus?quin hinc metimur gradibus militariis?Atque edepol, quamquam nequam homo es, recte mones.ite hac triumphi ad cantharum recta via.—Hahae, nunc demum mi animus in tuto est loco,postquam iste hinc abiit atque abduxit mulierem.iube núnc venire Pseudolum, scelerum caput,et abdúcere a me mulierem fallaciis.conceptis hercle verbis, satis certo scio,