ut transversus, non proversus cedit, quasi cancer solet.Mínus malum hunc hominem esse opinor quam esse censebam coquom,nam nihil etiam dum harpagavit praeter cyathum et cantharum.Heus tu, nunc occasio est et tempus.Tecum sentio.Ingredere in viam dolose: ego hic in insidiis ero.Habui numerum sedulo: hoc est sextum a porta proxumumangiportum, in id angiportum me devorti iusserat;quotumas aedis dixerit, id ego admodum incerto scio.Quis hic homo chlamydatus est aut unde est aut quem quaeritat?peregrina facies videtur hominis atque ignobilis.Sed eccum qui ex incerto faciet mihi quod quaero certius.Ad me adit recta. unde ego hominem hunc esse dicam gentium?Heus tu, qui cum hirquina barba stas, responde quod rogo.Eho, an non príus salutas?Nulla est mihi salus dataria.Nam pol hinc tantumdem accipies.Iam inde a principio probe.Ecquem in angiporto hoc hominem tu novisti? te rogo.Egomet me.Pauci istuc faciunt homines quod tu praedicas,nam in foro vix decumus quisque est qui ipsus sese noverit.Salvos sum, iam philosophatur.Hominem ego hic quaero malum,legirupam, impurum, peiurum atque impium.Me quaeritat,nam illa mea sunt cognomenta; nomen si memoret modo.quid est ei homini nomen?Leno Ballio.Scivin ego?ipse ego is sum, adulescens, quem tu quaeris.Tune es Ballio?Ego enim vero is sum.Vt vestitu’s es, es perfossor parietum.Credo, in tenebris, conspicatus si sis me, apstineas manum.Erus meus tibi me salutem multam voluit dicere.hanc epistulam accipe a me, hanc mé tibi iussit dare.Quis is homost qui iussit?Perii, nunc homo in medio lutost;nomen nescit, haeret haec res.