quí magistér mihi es, ántidibo, út scias.Iúppiter té mihi sérvet.Immó mihi.séd vide, ornátus hic me satin cóndecet?Optúme habet.Esto.Tantúm tibi boni di immórtales duint quántum tu tibi óptes;nam si éxoptem, quantúm dignu’s es tantúm dent, minus nihiló sit.néque ego hoc homine quémquam vidi mágis malum et máleficum.Tun íd mihi?Taceo.sed egó quae tibi bona dábo et faciam, si hanc sóbrie rem accurássis.Potin út taceas? memorem ímmemorem facit quí monet quod memor méminit.teneo, ómnia in pectore cóndita sunt, meditáti sunt mihi dóli docte.Probus ést hic homo.Neque hic ést neque ego.At vide né titubes.Potin út taceas?Ita mé di ament—Ita nón facient: mera iám mendacia fúndes.Vt ego ób tuam, Simia, pérfidiam te amo et métuo et magni fácio.Ego istúc aliis dare cóndidici: mi optrúdere non potes pálpum.Vt ego áccipiam te hodié lepide, ubi efféceris hoc opus,Há ha hae.Lepidó victu, vino, únguentis et intér pocula pulpámentis;ibidem úna aderit muliér lepida, tibi sávia super savía quae det.Lepide áccipis me.Immo si éfficies, tum fáxo magis id dícas.Nisi effécero, cruciabíliter cárnifex me accipito.séd propera mihi mónstrare, ubi sit ós lenonis aédium.Tertium hoc est.St, tace, aedes hiscunt.Credo, animo malestaedibus.Quid iam?Quia edepol ipsum lenonem evomunt.Illicinest?Illic ést.Mala mercistIlluc sis vide,