Si umquám quemquam di immórtales voluére esse auxilio ádiutum,tum me ét Calidorum sérvatum volunt ésse et lenonem éxtinctum,quom te ádiutorem génuerunt mihi tám doctum hominem atque ástutum.sed ubi íllic est? sumne ego homo ínsipiens, qui haec mécum egomet loquar sólus?dedit vérba mihi hercle, ut opínor:malus cúm malo stulte cávi.tum pól ego interii, homo si ílle abiit, neque hoc ópus quod volui hodie éfficiam.sed eccúm video verberéam statuam: ut it, út magnifice infert sese.ehem, te hércle ego circumspéctabam, nimis métuebam male, ne ábiisses.Fuit meum ófficium ut facerém, fateor.Vbi réstiteras?Vbi míhi libitum est.Istúc ego sátis scio.Quor érgo quod scis mé rogas?At hóc volo monére te.Monéndus ne me moneas.Nimis tándem ego aps te contémnor.Quippe égo te ni contémnam,stratióticus homo qui clúear?Iam hoc vólo quod occeptúmst agi.Numquíd agere aliud mé vides?ámbula ergó cito.Immo ótiosé volo.Haéc ea occásiost: dum ílle dormít, volotú prior ut óccupes adire.Quid próperas? placide, né time.ita ílle faxit Iúppiter,ut ílle palam ibidem ádsiet,quisquís illest, qui adest a mílite.numquam édepol erit illé potiorHarpáx quam ego. habe animúm bonum:púlchre ego hanc éxplicatám tibi rém dabo.síc ego illúm dolis átque mendáciisín timorém dabo mílitarem ádvenam,ípsus sese út neget ésse eum quí sietméque ut esse aútumet qui ípsus est.Quí potest?Occídis me, cum istúc rogitas.O hóminem lepidum.Té quoque etiám dolis átque mendáciis,