Eloquar.quia enim, cum extemplo veniunt conductum coquom,nemo illum quaerit qui optimus et carissimust:illum conducunt potius qui vilissimust.hoc ego fui hodie solus obsessor fori.illi drachmissent miseri: me nemo potestminoris quisquam nummo ut surgam subigere.non ego item cenam condio ut alii coqui,qui mihi condita prata in patinis proferunt,boves quí convivas faciunt herbasque oggerunt,eas hérbas herbis aliis porro condiunt:indunt coriandrum, feniculum, alium, atrum holus,apponunt rumicem, brassicam, betam, blitum,eo láserpici libram pondo diluont,teritur sinapis scelera, quae illis qui teruntprius quám triverunt oculi ut extillent facit.ei homines cenas ubi coquont, cum condiunt,non condimentis condiunt, sed strigibus,vivis convivis intestina quae exedint.hoc hic quidem homines tam brevem vitam colunt,quom hasce herbas huius modi in suom alvom congerunt,formidulosas dictu, non essu modo.quas herbas pecudes non edunt, homines edunt.Quid tu? divinis condimentis utere,qui prorogare vitam possis hominibus,qui ea culpes condimenta?Audacter dicito;nam vel ducenos annos poterunt viveremeas qui éssitabunt escas quas condivero.nam egó cocilendrum quando in patinas indidiaut cepolendrum aut maccidem aut secaptidem,eaepse sese patinae fervefaciunt ilico.haec ad Neptuni pecudes condimenta sunt:terrestris pecudes cicimalindro condio,hapalocopide aut cataractria.At te Iuppiterdique omnes perdant cum condimentis tuiscumque tuis istis omnibus mendaciis.Sine sis loqui me.Loquere, atque i in malam crucem.