Anguillast, elabitur.Ecquid is homo scitust?Plebi scitum non est scitius.Probus homo est, ut praedicare te audio.Immo si scias,ubi te aspexerit, narrabit ultro quid sese velis.sed quid es acturus?Dicam. úbi hominem exornavero,subditivom fieri ego illum militis servom volo;sumbolum hunc ferat lenoni cum quinque argenti minis,mulierem ab lenone abducat: em tibi omnem fabulam.ceterum quo quicque pacto faciat, ipsi dixero.Quid nunc igitur stamus?Hominem cum ornamentis omnibusexornatum adducite ad me iam ad trapezitam Aeschinum.sed properate.Prius illi erimus quam tu.—Abite ergo ocius.quidquid incerti mi in animo prius aut ambiguom fuit,nunc liquet, nunc defaecatumst cor mihi; nunc perviumst:omnes ordine sub signis ducam legiones meas,avi sinistra, auspicio liquido atque ex mea sententia;confidentia est inimicos meos me posse perdere.nunc ibo ad forum atque onerabo meis praeceptis Simiam,quid agat, ne quid titubet, docte ut hanc ferat fallaciam.iam égo hoc ipsum oppidum expugnatum faxo erit lenonium.